1 | quin et caudicibus sectis pro 'codicibus', sicut 'caulem' pro 'colem', 'sauricem' pro 'soricem' dicimus. |
2 | fit autem hoc de oliva et myrto, quarum sicci stipites secantur usque ad medullam et terrae infossi ex se arbores creant: quod sine dubio est mirandum. |