1 | vindemia cum vindemiam numero singulari dicimus, unius anni significamus; cum plurali, multorum, ut messem et messes, hiemem et hiemes: haec enim semel tantum annis quibusque contingunt. |
2 | multi tamen volunt vindemiam esse totius orbis generaliter, vindemias singularum partium, ut plus significet singularis numerus, quam pluralis, sicut plus est cum dicimus 'per terram pluit', quam 'per terras pluit': tunc enim omne elementum, non terras aliquas significamus. |