1 | huc pater o lenaee 'pater' licet generale sit omnium deorum, tamen proprie Libero semper cohaeret: nam Liber pater vocatur. |
2 | Lenaeus autem ἀπὸ τῆς ληνοῦ dicitur, id est a lacu: nam quod Donatus dicit ab eo, quod mentem deleniat, non procedit; nec enim potest Graecum nomen Latinam etymologiam recipere. |