monumenta.ch > Servius > 1
>>> Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 2

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 2, Ad v. 1

1 hactenus arvorum cultus et sidera caeli mire iteravit illum versum "quid faciat laetas segetes, quo sidere terram".
2 in hoc autem libro exsequitur culturam agri consiti, qui omnium arborum continet genera.
3 et sciendum est, Vergilium vites quoque arbores dicere, ut "nec setius omnis in unguem arboribus positis secto via limite quadret".
4 et 'hactenus', ut multi volunt, una pars orationis est, et est adverbium significans 'hucusque'.
5 alii duas partes volunt, pronomen et adverbium, ut sit 'tenus hac', sicut "et crurum tenus a mento palearia pendent"; sed melius est unam partem accipere orationis 'hactenus'.
6 sidera caeli pleonasmos est: nec enim alibi, nisi in caelo, sunt sidera.
Servius HOME

bav1646.63 bnf7962.4 med221.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik