monumenta.ch > Servius > 512
    >>> Ad v. 513

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 512

1 ut cum carceribus sese effudere q. hoc vult dicere: res publica quidem habet optimum imperatorem, sed tanta sunt vitia temporum praeteritorum, quae in dies singulos aucta sunt, quemadmodum in processu equorum cursus augetur, ut ea, licet optimus, rector refrenare non possit, sicut et auriga a ferventi cursu equos non potest plerumque revocare.
Servius HOME

bav1646.63 bnf7962.4 med221.57 tbl2782.1r