monumenta.ch > Servius > 498
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 498

1 dii patrii patrii dii sunt, qui praesunt singulis civitatibus, ut Minerva Athenis, Iuno Karthagini.
2 indigetes indigetes proprie sunt dii ex hominibus facti, quasi in diis agentes, abusive omnes generaliter, quasi nullius rei egentes.
3 vestaque mater quae tuscum tiberim et romana p. s. poetice: nam verum nomen eius numinis, quod urbi Romae praeest, sciri sacrorum lege prohibetur: quod ausus quidam tribunus plebis enuntiare in crucem levatus est.
Servius HOME

bav1646.63 bnf7962.4 med221.57 tbl2782.1r