1 | ille etiam extincto miseratus c. r. bonum epilogi repperit locum, ut in Augusti gratiam defleat Caesaris mortem. |
2 | constat autem, occiso Caesare in senatu pridie iduum Maiarum solis fuisse defectum ab hora sexta usque ad noctem: quod quia multis tractum horis est, dicit 'aeternam timuerunt saecula noctem'. |