monumenta.ch > Servius > 437
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 437

1 glauco hic piscator fuit de Anthedone civitate.
2 qui cum captos pisces super herbam posuisset in litore et illi recepto spiritu maria rursus petissent, sensit quandam herbarum potentiam, quibus esis conversus est in numen marinum.
3 Panopea autem nympha est marina.
4 inoo melicertae patronymicon est a matre Ino.
5 sane Ino et Melicerta postquam sunt in numina commutati, graece Palaemon et Leucothea sunt appellati, latine Portunus et Mater Matuta.
Servius HOME

bav1646.62 bnf7962.4 med221.56 tbl2782.1r