monumenta.ch > Servius > 415
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 414 <<<     >>> Ad v. 416

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 415

1 haud eqvidem credo proponit sibi quaestionem acerrimam et de intima philosophia, quam tamen tota facilitate dissolvit.
2 nam quaerit, cur homines, quos constat esse prudentiores animalibus, per se non sentiant qualitatem aeris futuri, sed eam magis ex aliis animalibus colligant.
3 et hoc dicit: homines prudentiam habere naturalem et suo iudicio posse vel laetos esse vel tristes: quae res in haec animalia cadere minime possunt, quae nihil suum habent, sed naturam aeris sequuntur et pro eius qualitate aut laeta videntur aut tristia, nec praedicere aeris naturam videntur, sed eam vel prosperam vel adversam advenientem sequuntur.
4 nos vero et laeti esse inter nubila possumus et in serenitate solliciti.
Servius HOME

bav1646.61 bnf7962.4 med221.56 tbl2782.1r