1 | progeniem parvam d. q. r. n. de corvis Plinius in naturali historia hoc dicit, eos esse obliviosos et plerumque minime. |
2 | ad nidos suos reverti; sed quadam ratione naturae haec ad suos congerunt nidos, quae vermes possint creare, ex quibus relicti eorum pulli aluntur interdum. |
3 | horum oblivionem probat etiam ex rebus, quas cum absconderint, derelinquunt: quod etiam mustelae dicuntur efficere. |