monumenta.ch > Servius > 403
    >>> Ad v. 404

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 403

1 neqviqvam seros exercet noctva c. id est non.
2 'noctua' autem avis est lucifuga, quae significat pluviam si cecinerit post solis occasum.
3 de hac autem talis est fabula.
4 Nyctimone postquam cum patre concubuit et agnovit facinus esse, in silvis se abdidit et lucem refugit, ubi deorum voluntate conversa est in avem, quae pro tanto facinore omnibus avibus est admirationi.
5 neqviqvam non: Persius "nequiquam fundo suspiret nummus in imo", item Vergilius "et summo clipei nequiquam umbone pependit".
Servius HOME

bav1646.61 bnf7962.4 med221.55 tbl2782.1r