monumenta.ch > Servius > 383
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 382 <<<     >>> Ad v. 384

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 383

1 iam varias pelagi volucres et quae asia circum dulcibus i. s. r. p. c. haec est vera lectio, et sensus talis est: iam varias pelagi volucres et eas, quae circum Asia prata rimantur in dulcibus stagnis Caystri, videas certatim largos umeris infundere rores et cetera.
2 nam si 'iam variae' legeris, sensus nulla ratione procedit.
3 Caystrus autem fluvius est, Asia vero palus, unde fecit 'prata Asia'.
4 et de palude Asia 'A' longa est; nam de provincia corripit 'A', ut "Europa atque Asia pulsus".
5 et est Homericus versus Ἀσίῳ ἐν λειμῶνι Καυστρίου ἀμφὶ ῥέεθρα.
Servius HOME

bav1646.60 bnf7962.4 med221.55 tbl2782.1r