Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 378
1 | et veterem in limo ranae cecinere querellam fabula duplex est: nam ut Ovidius dicit, Ceres cum Proserpinam quaereret, ad relevandam sitim accessit ad quendam fontem. |
2 | tunc eam Lycii rustici a potu prohibere coeperunt: et conturbantes pedibus fontem cum contra eam emitterent turpem naribus sonum, illa irata eos convertit in ranas, quae nunc quoque ad illius soni imitationem coaxant. |
3 | sed hoc non est valde aptum: nam illa magis insultatio fuerat, quam querella, et poenam sacrilegii iuste pertulerant. |
4 | unde magis Aesopus est sequendus, qui hoc dicit: cum Iuppiter reges omnibus animalibus daret et ranis dedisset colendum brevissimum lignum, illae questae et aspernatae sunt. |
5 | tunc eis hydrum iratus Iuppiter dedit, qui vescitur ranis. |