monumenta.ch > Servius > 373
   

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 373

1 numqvam inprudentibus i. o. alii 'in' vacare volunt, alii augendi habere significationem, ut sit, numquam imber obfuit valde prudentibus: quae res non valde sunt idoneae.
2 unde melius est ita intellegere: numquam imber obfuit non ante provisus, tam sui clara dat signa: ut 'inprudentibus' ignaris accipiamus.
3 nam hoc dicit: numquam nescienti nocet imber, quia se designat ante venturum.
4 et scimus leviora esse mala, quae ex opinione contingunt.
Servius HOME

bav1646.60 bnf7962.4 med221.54 tbl2782.1r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik