Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 366
1 | praecipites caelo labi sequitur vulgi opinionem: non enim omnia prudenter a poeta dicenda sunt. |
2 | quod autem videmus e caelo stellas quasi labi, ἀπόῤῥοιαι sunt ignis aetherii, quae fiunt cum vehementior ventus altiora conscenderit et trahere exinde aliquas particulas coeperit, quae simulant casum stellarum. |
3 | nam stellae cadere non possunt: quarum natura est, ut stent semper, unde et stellae vocantur. |
4 | sane sciendum est, ut ait Aratus, ab illa parte ventum flaturum, in quam ignis ille ceciderit. |