1 | ventis surgentibus flare incipientibus: unde est e contrario "cum venti posuere", id est flare desierunt. |
2 | aut freta ponti litora pelagi, quae feriuntur fluctibus. |
3 | duo autem dicit na turalia: futura enim tempestate et ante ventum fluctus movetur, et fragor auditur e silvis arcana quadam ratione naturae. |