monumenta.ch > Servius > 344
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 343 <<<     >>> Ad v. 345

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 344

1 cui tu lacte favos et miti dilue baccho cui tu liba de lacte, melle, vino.
2 nam superfluum est quod quidam dicunt, contra religionem dixisse Vergilium, licere Cereri de vino sacrificari: pontificales namque hoc non vetant libri.
3 quod autem ait Plautus in Aulularia, cuius illi utuntur exemplo, "Cererin nuptias facturi estis, qui sine temeto huc advenitis?" non est huic loco contrarium: nam aliud est sacrum, aliud nuptias Ceceri celebrare, in quibus re vera vinum adhiberi nefas fuerat, quae Orci nuptiae dicebantur, quas praesentia sua pontifices ingenti sollemnitate celebrabant.
4 alii hunc locum aliter accipiunt, ut 'miti Baccho' non sit septimus, sed dativus et duo numina intellegamus, Liberi et Cereris - nam supra quoque ait 'in primis venerare deos': ut sit sensus, cui Cereri et miti Baccho, id est Libero patri, favos lacte dilue, id est eis sacrifica melle et lacte permixtis.
Servius HOME

bav1646.59 bnf7962.4 med221.54 tbl2782.1r