monumenta.ch > Servius > 338
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 337 <<<     >>> Ad v. 339

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 338

1 in primis venerare deos post haec cognita da praecipue operam sacrificiis, quibus tempestates et pluviae possint repelli.
2 et mire hoc statim subiunxit, quia occurrebat: quid prodest tempestates futuras videre? et bene 'in primis', id est praecipue, ante omnia: nam alia neglecta possunt habere emendationem, tempestas adveniens, nisi ante provideris, universa subvertit.
Servius HOME

bav1646.59 bnf7962.4 med221.54 tbl2782.1r