Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 336
1 | frigida saturni quo sese stella receptet id est nocens, ut "frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba". |
2 | ideo autem hoc dicit, quia Saturnus deus pluviarum est, unde etiam senex fingitur: nam senes semper novimus esse gelidos. |
3 | hic autem in capricorno facit gravissimas pluvias, et praecipue in Italia: unde et Horatius ait "seu tyrannus Hesperiae capricornus undae": in scorpio grandines, item in alio fulmina, in alio ventos. |
4 | unde praecipit nos scire debere, in quod se signum recipiat sidus Saturni. |
5 | sane perite ait 'receptet', ut ex frequentativo verbo nobis ostenderet, Saturnum bis ad unumquodque signum reverti: quod alii planetae minime faciunt; solus enim est qui et longius a sole discedat et bis ad unumquodque signum recurrat. |