Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 335
1 | caeli menses id est duodecim signa, quibus menses agnoscimus. |
2 | et sidera serva vel tempestates vel planetarum motus. |
3 | sciendum autem, ut diximus, de planetis quinque duos esse noxios, Martem et Saturnum; duos bonos, Iovem et Venerem; Mercurius vero talis est, qualis ille cui iungitur: unde etiam fingitur minister deorum, quod eorum obtemperat potestati. |
4 | hinc est quod dicit 'in quos orbes caeli erret ignis Cyllenius', id est utrum in australem, an in septentrionalem partem inclinetur et cui planetarum cohaereat, ut qualitatem Mercurii ex illo possis agnoscere. |
5 | 'Cyllenius' autem 'ignis' est stella Mercurialis, nam in Cyllene monte Arcadiae dicitur natus esse Mercurius. |