1 | frumenta lactantia adhuc tenuia et lactis plena. |
2 | sane Varro in libris divinarum dicit, deum esse Lactantem, qui se infundit segetibus et eas facit lactescere. |
3 | et sciendum inter lactantem et lactentem hoc interesse, quod lactans est quae lac praebet, lactens cui praebetur. |
4 | stipula stipulae nomine pro culmo abutitur. |