1 | quid tempestates autumni et s. d. verno et autumnali tempore fiunt tempestates, quando nec plena aestas est nec plena hiems: unde medium et confine utriusque temporis ex coniunctione rerum contrariarum efficit tempestates. |
2 | sane sciendum, ultimas eum partes tam autumni quam veris significare, quibus sunt procellae: quod de autumno hic indicat versus 'atque ubi iam breviorque dies et mollior aestas', de vere hic 'spicea iam campis cum messis inhorruit'. |
3 | deinde ait 'ruit' praecipitatur, in fine est. |