monumenta.ch > Servius > 309
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 308 <<<    

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 309

1 balearis fundae Hispanicae, ab insulis Balearibus, ubi inventa est funda.
2 et aliter: fundis nemo figit, sed intra insidias cogit, ubi conclusam feram iaculis petit: ergo hysteroproteron est.
3 balearis fundae quia apud insulas Baleares fundarum usus inventus est.
4 et insulae Baleares primo Gymnesiae dictae: post vero cum a Graecis occupatae sunt, quia cum lapidibus fundas rotantes adversarios sub moverent, insulas, quas incolebant, παρὰ τοῦ βάλλειν Baleares appel larunt.
Servius HOME

bav1646.58 bnf7962.3 med221.53 tbl2782.1r