1 | nona fugae melior c. f. non, ut stultis videtur, Vergilius aut fugam servis suadet, aut eis indicat dies, quibus se a rapinis abstineant: nam et fugam de profectione et cursu legimus, ut "simul arva fuga, simul aequora verrit" - unde et velocem equum fugacem vocamus - , et fuga potest etiam honesta esse, ut siquis hostem, siquis inminentem tyrannum, siquis saevum iudicem fugiat. |
2 | 'contraria' autem 'furtis' illuc spectat, ut et domino sit spes inveniendi quod amiserit, et rapere aliquid servus formidet aufugiens. |