monumenta.ch > Servius > 275
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 274 <<<     >>> Ad v. 276

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 275

1 massam picis urbe r. aut qui oleum vel poma portaverat, aut certe ideo ait 'reportat', quia pix in agris nascitur et in urbe distracta, in agrum a plerisque reportatur.
2 Varro dicit anti quos nundinas feriatis diebus agere instituisse, quo facilius commercii causa ad urbem rustici commearent.
3 et bene per haec omnia, quae superius dixit, ostendit ferias non pollui.
Servius HOME

bav1646.58 bnf7962.3 med221.52 tbl2782.1r