Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 270
1 | deducere id est siccare: nam 'inrigare' inducere est, ut "deinde satis fluvium inducit". |
2 | sane sciendum, secundum Varronem contra religionem esse si vel rigentur agri vel laventur animalia festis diebus: nymphae enim sine piaculo non possunt moveri. |
3 | sed scimus necessitati religionem cedere: unde perite Vergilius ait 'balantumque gregem fluvio mersare salubri', id est salutifero; nam dicturus est in tertio, scabie temptari nisi laventur animalia. |
4 | de inrigatione vero nihil ad hunc pertinet locum, quia 'deducere', ut diximus, siccare significat. |
5 | sed qui disci plinas pontificum interius agnoverunt, ea die festo sine piaculo dicunt posse fieri, quae supra terram sunt, vel quae omissa nocent, vel quae ad honorem deorum pertinent, et quidquid fieri sine institutione novi operis potest: ut rivorum inductionem sic accipiamus, per fossam vel pratum purgatum deducere, id est emittere, quoniam cautum in libris sacris est "feriis denicalibus aquam in pratum ducere nisi le gitimam non licet, ceteris feriis omnes aquas licet deducere". |
6 | ergo hic, ut aliquibus videtur, 'deducere' purgare est et sordes emittere, quae praecludant aquam, ideo quia a pontificibus, ut novum fieri non permittitur feriis, ita vetus purgari permittitur. |
7 | alii hoc secundum augurale ius dictum tradunt, quod etiam in bello observetur, ne novum negotium incipiatur. |
8 | ergo 'rivos deducere' non est novum negotium, et potest hoc ad illud referri "quique paludis collectum umorem bibula deducit harena". |
9 | sane quae feriae a quo genere hominum vel quibus diebus observentur, vel quae festis diebus fieri per missa sint, siquis scire desiderat, libros pontificales legat. |
10 | fluvio salubri non est epitheton amnis, sed ad factum refertur. |