monumenta.ch > Servius > 269
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 268 <<<     >>> Ad v. 270

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 269

1 fas et iura sinunt id est divina humanaque iura permittunt: nam ad religionem fas, ad homines iura pertinent.
2 et non sine causa hoc dictum a Vergilio, gnaro totius sacrorum ritus, ponitur: religiosi enim esse dicuntur, qui faciendarum praetermittendarumque rerum divinarum secundum morem civitatis dilectum habent nec se superstitionibus implicant.
3 cum ergo hic dicit 'festis quaedam exercere diebus fas et iura sinunt' et 'nulla religio vetuit', ostendit multa, quae ad rem divinam pertinent, ex praecepto ex posse fieri et vitari, ab his scilicet, qui religiosi, ut supra dictum est, appellantur: quem morem poeta agendo aliud subtiliter docuit.
Servius HOME

bav1646.57 bnf7962.3 med221.52 tbl2782.1r