Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 267
1 | nunc torrete igni f. n. f. s. praeparate panem, quo utamini in serenitate, ne ea res inpedimento sit postea. |
2 | multi ta men de certo frugum genere dictum volunt: nam far, milium, panicum moli, nisi ante fuerint tosta, non possunt. |
3 | nam quod ait 'saxo fran gite' potest accipi et pinsere, quod significat pilo tundere, quia et vulgo cavatum saxum pilam dicimus: quae omnia fieri oportet propter facili tatem molendi. |
4 | multi hysterologiam putant, quia ante est molere quam coquere. |
5 | nonnulli tradunt rusticos solitos, siquando ad excudendas fruges essent imbribus inpediti, spicas integras condere et, prout indi guisset usus, hieme torrere, quo facilius a gluma sua separatum triti cum molerent. |
6 | alii non accipiunt hysteroproteron, sed 'modo hoc, modo illud facito', ut diversa dixisse videatur. |