monumenta.ch > Servius > 265
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 264 <<<     >>> Ad v. 266

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 265

1 amerina retinacula virgas, de quibus vites ligantur: quae virgae abundant circa Amerinum oppidum Italiae, cuius crebram in Rosciana facit Cicero mentionem.
2 alii genus salicis dicunt dispari colore a cetera salice, nam est rubra, et ad conectendum aptior, quia praeter morem lenta est; quae nunc quoque amerina a rusticis dicitur.
Servius HOME

bav1646.57 bnf7962.3 med221.52 tbl2782.1r