1 | pecori signum a. n. inpressit a. id est facit aut characteras, quibus pecora signantur, aut tesseras, quibus frumentorum numerus designatur: nam numeros pro litteris posuit, quibus numeri continentur. |
2 | sed hoc non de aestate, qua signari vel fruges vel animalia solent, sed de hieme, qua imber frigidus esse potest, loquitur. |
3 | hoc autem secundum ea, quae aliter dicuntur, aliter audiuntur, dictum est. |