Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 262
1 | obtusi hebetis. |
2 | et obtusum est quidquid sine acumine est vel calore, ut "non obtusa adeo gestamus pectora Poeni". |
3 | et antiqui 'n' litteram addebant, quod nos propter euphoniam in aliquibus detraximus, ut 'obtusus'; in aliquibus enim remansit, ut 'tunsus'. |
4 | lintres fluviales naviculas. |
5 | sane non sine ratione lintrium meminit, quia pleraque pars Venetiarum, fluminibus abundans, lintri bus exercet omne commercium, ut Ravenna, Altinum, ubi et venatio et aucupia et agrorum cultura lintribus exercetur. |
6 | alii lintres, in quibus uva portatur, accipiunt. |