Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 260
1 | multa forent quae mox caelo p. s. m. d. ordo est: multa maturare datur, quae forent in serenitate properanda. |
2 | nam male quidam 'forent' esse praesentis temporis volunt, ut sit sensus: multa sunt quae maturare datur, mox caelo sereno properanda in usum caeli sereni: quod non est idoneum. |
3 | licet re vera 'fore' tantum futuri sit temporis: nam 'foret' et praeteritum et praesens et futurum complectitur: Sallustius "ni virtus fidesque vestra spectata mihi foret", id est esset. |
4 | ordo est: multa maturare datur et celeriter facere, quae si velis caelo sereno properanter facere, non diligenter poteris facere, dum festinas. |
5 | sane 'maturare' duas res significat; aut in otio et suo tempore facta maturata dicun tur, aut adcelerata et ante tempus acta, quod hic significat. |
6 | Cato properare dicit eos, qui prima quaeque ordine suo mature transigunt, festinare autem illos, qui multa incipiunt eaque adnectendo nec ter minando praepediant. |
7 | Aulus Gellius: mature veluti cele riter dicimus. |
8 | Nigidius mature fieri, quod neque cito, neque tarde fiat: quod hinc debet intellegi, quia poma, quae neque acerba sint neque putrida, matura dicuntur. |