1 | obtenta obducta. |
2 | et 'obtenta', sicut 'ostenta': ab eo enim, quod est 'ostendor', veteres participium 'ostentus', non 'ostensus' dicebant: ipse alibi "praetentaque Syrtibus arva"; Terentius in Eunucho "an ego mihi occasionem ostentam tam brevem"; similiter et illud in Phormione "neque me nunc domum reciperem, ni mihi esset spes ostenta[ta] huiusce habendae". |