monumenta.ch > Servius > 247
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 246 <<<     >>> Ad v. 248

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 247

1 illic in australi, id est obscuro axe.
2 ut perhibent poetice: nam in rebus dubiis suam denegat fidem.
3 intempesta alta, crassa, qualis est intempesta.
4 posse autem hoc fieri in aliqua parte mundi, ut paene sibi totum vindicet nox, probat Britannia, quae lucis dives, vix quoddam spatium noctibus cedit.
5 aut 'intem pesta silet', quia Epicurei dicunt, non ire solem per alterum hemi sphaerium, sed semper hic ab ortu colligi scintillas et fieri orbem solis.
Servius HOME

bav1646.57 bnf7962.2 med221.51 tbl2782.1r