monumenta.ch > Servius > 246
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 245 <<<     >>> Ad v. 247

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 246

1 oceani metuentes aeqvore tingvi hoc refertur ad fabulam.
2 nam hae duae paelices Iunonis fuisse dicuntur: quas postquam Iuppiter in siderum rettulit numerum, Iuno rogavit Tethyn, suam nutricem, ne umquam eas pateretur occidere.
3 unde nunc 'metuentes' dixit, scilicet nutricem Iunonis.
4 sunt autem hae Helice et Cynosura.
5 de Helice, Lycaonis filia, amata a Iove et a Iunone in ursam mutata, supra dictum est.
6 Cynosura, quod caudam ca ninam habeat.
7 hanc Phoenicen vocitatam quidam ferunt, Dianae comi tem, iraque eius, quod gravida esset inventa, in ursam esse mutatam atque eiusdem rursus misericordia sideribus insertam.
8 quidam prodidere has nymphas fuisse Cretenses, Iovis nutrices, et ob meritum consecra tas.
9 quae ideo non occidunt, quia secundum clima nostri caeli arctous circulus, in quo cardo convertitur, infra horizontem non venit.
Servius HOME

bav1646.57 bnf7962.2 med221.51 tbl2782.1r