monumenta.ch > Servius > 243
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 242 <<<     >>> Ad v. 244

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 243

1 at illum sub pedibus styx atra videt m. q. p. axem notion, id est australem, qui a nobis numquam videtur, sicut borios, id est septentrionalis, semper videtur.
2 et sicut variae philosophorum opiniones sunt, ita et hic varie loquitur: nam alii dicunt a nobis abscedentem solem ire ad antipodas, alii negant et volunt illic tenebras esse perpetuas.
3 mire autem ait quasi de inferis 'Styx atra videt manesque profundi', ut ostenderet illud quod dicunt philosophi, recedentes hinc animas illic alia corpora sortiri: unde et Lucanus ait "regit idem spiritus artus orbe alio": quod verisimile est, quia dicuntur animae aut igni aut vento aut aqua purgari, quod ut fiat necesse est, dum aut per frigidas plagas aut igneam transeunt.
4 et licet alii hoc a Vergilio dictum per poeticam licentiam velint, tamen sciendum est, eum poeticae licentiae inseruisse philosophiam.
Servius HOME

bav1646.57 bnf7962.2 med221.51 tbl2782.1r