Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 235
1 | quam circum extremae bene 'extremae' addidit, id est borios et notios, ne eas, quae circa igneam sunt, intellegeremus, quas constat esse temperatas vicinitate caloris et frigoris: quarum unam nos habitamus, alteram antipodes, ad quos hinc torrente zona, hinc frigidis ire prohibemur. |
2 | antipodes autem dicuntur, quod contra nos positi sunt contrariis vestigiis: terram enim dicunt undique caelo et aere cingi. |
3 | per has autem duas zonas in obliquum tenditur signifer circulus, qui solis continet cursum: unde etiam fit, ut duae zonae frigidissimae sint, ad quas numquam accedit; una fervens, a qua paene numquam recedit; duae temperatae, ad quas vicissim venit. |
4 | trahuntur pro 'extenduntur' aut 'sine intermissione vertuntur'. |