Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 229
1 | bootes cadens, verno scilicet tempore: tunc enim bootes occidit. |
2 | quod autem subdidit 'et ad medias sementem extende pruinas', omnia complexus est tempora, et vernum, quo legumen seritur, et autumnale, quo frumentum. |
3 | et multi volunt ita hanc partem astrologiae librasse Vergilium, ut in omnibus utrumque tempus significaret, vernale et autumnale: unde et supra bina signa memoravit, taurum cum cane, Atlantidas cum corona. |
4 | tamen nos, quantum ad necessitatem loci pertinet, haec dixisse sufficiat: nam maioris prudentiae est ad subtilem harum rerum scientiam pervenire, adeo ut sequentem rationem zonarum Metrodorus philosophus vix quinque expresserit libris, insertis tam astronomiae quam geometriae partibus, sine cuius lineis haud facile zonarum deprehenditur ratio. |
5 | idem etiam Metrodorus asserit, frustra culpari a plerisque Vergilium quasi ignarum astrologiae, cum eum constet operis lege conpulsum, ut quaedam excerperet, quae obscura videntur ideo, quia a naturali ordine sunt remota. |
6 | ut autem universa non diceret, rusticarum personarum habuit considerationem et ipsius operis est brevitate constrictus. |