Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 222
1 | gnosiaque ardentis decedat s. c. et hoc ad superiora pertinet: cum enim coronae pars oritur, occidit taurus, in quo vergiliae sunt. |
2 | 'decedat' autem non pro occasu dixit, sed 'soli cedat', quo in scorpione posito cum ortu ipsius oritur. |
3 | fabula vero de corona talis est: cum Liber pater Ariadnen, Minois, Cretae regis, filiam, uxorem duceret, Vulcanus ei coronam obtulit, quam ille ad uxoris insigne inter sidera collocavit. |
4 | et stellam per poeticam licentiam dixit; ceterum sex sunt, quibus in caelo declaratur corona. |
5 | alii hanc fa bulam ita adserunt: Theseus cum ad interimendum Minotaurum Cre tam venisset, miseratam eius Ariadnen auxilium ei ad occidendum filo ducto Minotaurum praestitisse; Theseum vero Ariadnen, utpote salutis auctorem, secum avexisse. |
6 | qui cum ad Naxum insulam delati essent, Ariadnen ibi vel consulto vel necessitate vel monitu Mercurii a Theseo derelictam. |
7 | quam cum Liber pater adamasset, coronam ei dempto pu dore, sicut supra dictum est, dicitur obtulisse: quam etiam inter sidera postea conlocavit. |