Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 219
1 | robustaque farra frumenta, quae plus habent virium, quam legumina, quo tempore nobis Atlantides occidunt sunt serenda. |
2 | Atlantides autem, licet septem fuisse dicantur, sex tamen, sicut supra dictum est, videntur in caelo: quae novembri mense nobis incipiunt non videri. |
3 | cum enim sol in scorpione fuerit, oriente scorpione occidit taurus, in quo vergiliae sunt, id est sexto idus novembris. |
4 | ergo 'eoae' mane abscondantur: non est enim Atlantidum epitheton 'eoae', sed 'eoae' matutinae; modo enim vespera, modo media nocte, modo mane oriuntur. |
5 | unde et 'tibi abscondantur', id est spe ctando, nec occident. |
6 | alii ita exponunt, eoas appellatas, quasi quae semper mane oriantur. |
7 | ergo ante occidere vergiliae debent quam sero sit: quae vergiliae alioquin sunt eoae cum oriuntur, non cum occidunt. |
8 | haec autem, ut alii volunt, Iovis, ut alii, Liberi nutrices fuerunt: alii vero ipsas fuisse adserunt Hesperidas. |