monumenta.ch > Servius > 218
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 217 <<<     >>> Ad v. 219

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 218

1 averso autem astro duplex lectio est, nam alii 'adverso' legunt: cum cane enim nascitur Sirius, qui est terris adversus, de quo legimus "ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris nascitur", ut 'adverso' sit pestifero et contrario mortalibus.
2 si autem 'averso' legerimus, 'cum' subaudiamus necesse est, ut "atque Ixionii vento rota constitit orbis", id est cum vento: ut sit sensus, quo tempore etiam canis cedens occidit cum averso astro, id est cum Argo, quae et ipsa media est, sicut taurus, et a puppi oritur: cui canem constat esse coniunctum.
3 et 'cedens' aut locum dans, ut et Argo occidat; nam canis occasum et navis occasus sequitur: aut certe 'cedens canis' non recedens, sed incedens accipimus et se movens: tempore enim, quo taurus cum sole est, etiam canis ad ortum festinat.
4 quod autem ait 'occidit', ad aspectum nostrum rettulit.
5 nam ortus et occasus duo sunt: unus ἡλιακὸς , id est solaris, et alter κοσμικὸς , id est mundanus: unde fit, ut ea signa, quae cum sole oriuntur, a nobis non possint videri, et ea, quae videmus, quantum ad solis rationem pertinet, videantur occidere.
6 secundum quod nunc ait 'occidit canis'; nam canis paranatellon est cancri, id est cum eo oritur.
7 cancer autem quo tempore sol in tauro est, post horam quartam diei oritur: nam taurus et gemini binas horas tenent.
8 Nigidius commentario sphaerae graecanicae "oritur enim canicula cum cancro, in columen venit cum geminis, occidit cum tauro".
9 sic ergo fit, ut canis nobis occidat, quantum autem ad solis pertinet cursum, in ortu esse videatur.
10 secundum hanc rationem etiam paulo post dicturus est "ante tibi eoae Atlantides abscondantur": nam eoas ait in ortu heliaco positas, unde et 'tibi abscondantur' intulit.
11 hunc canem alii Icari putant, patris Erigonae, qui mortem patris filiae nuntiavit: alii hunc esse quondam custodem Europae, quem nulla fera potuit effugere, quique a vulpibus quondam liberaverit Thebas.
Servius HOME

bav1646.56 bnf7962.2 med221.50 tbl2782.1r