monumenta.ch > Servius > 107 > 217
    >>> Ad v. 218

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 217

1 candidus auratis aperit cum cornibus annum.
2 t. quo tempore annum aperit taurus, qui est auratis cornibus.
3 nam 'aperit cornibus' non procedit: non enim a capite, sed a dorso oritur, id est a medio sui, unde incipit apparere; nam ea parte, qua mutilatus est, oritur, non a fronte.
4 'aperit' autem ideo ait, aut quia aprili mense sol in tauro est, quo cuncta aperiuntur, - et aliud est 'aperire annum', aliud 'inchoare', nam nullus dubitat, Martio mense, ut supra diximus, annum inchoare - et hoc melius: aut certe quia potest unumquodque signum et inchoare annum et finire, ut 'aperit annum' dixerit, scilicet suum: nam et a tauro usque ad taurum, et a geminis usque ad geminos annus est.
Servius HOME

bav1646.55 bnf7962.2 med221.50 tbl2782.1r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik