Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 215
1 | fabis contra rationem dictum, quia fruges omnes numeri singularis sunt. |
2 | satio sementis. |
3 | et declinatur sicut 'navis'. |
4 | medica putres accipiunt sulci ad ipsam herbam apostropham facit. |
5 | haec autem herba a Medis translata est in Graeciam, quo tempore eam invaserunt. |
6 | huius plena Venetia est. |
7 | et, ut dicit Dionysius, trium foliorum est, semper virens. |
8 | quod autem ait 'putres sulci', naturam ipsius herbae respicit: nam uno anno frequenter seritur, et sexies aut amplius secatur et postea aliquot annis sponte procreatur. |
9 | quod etiam sequens indicat versus: nam dicendo 'milio venit annua cura' ostendit, Medicae curam non esse annuam. |
10 | haec autem herba vulgo dicitur scylla. |
11 | putres subacti, vel initio anni, id est vere, vel post annum: quidam enim Medicam post decen nium seri dicunt. |