monumenta.ch > Servius > 212
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 211 <<<     >>> Ad v. 213

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 212

1 nec non et lini segetem atqui supra ait "urit enim lini campum seges".
2 quid igitur? suo tempore, non eo anno, quo cessare debet. cereale papaver vel quod est esui, sicut frumentum; vel quod Ceres eo usa est ad oblivionem doloris: nam ob ra ptum Proserpinae vigiliis (agitata) gustato eo acta est in soporem: vel quia Meconem Atheniensem dilexerit Ceres et transfiguratum in papa verem tutelae suae iusserit reservari; vel quia pani aspergatur.
Servius HOME

bav1646.55 bnf7962.2 med221.50 tbl2782.1r