1 | et medium luci atque umbris i. d. o. quoniam zodiacus circulus, qui aequinoctia duo facit, orbem dividit. |
2 | et 'luci' dixit partem caeli septentrionalis, de quo ait "hic vertex nobis caeli sublimis"; 'umbris' vero australem circulum, qui dicitur esse infimus et demersus, de quo ait "at illum sub pedibus Styx atra videt manesque profundi". |