monumenta.ch > Servius > 207
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 206 <<<     >>> Ad v. 208

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 207

1 pontus et ostriferi f. t. a. Sestos et Abydos civitates sunt Hellesponti, quae angusto et periculoso mari segregantur.
2 in his angustiis Leander ad Hero natare consueverat: nam illa Sestias, hic de Abydo fuit.
3 qui cum frequenter ad amatricem amator nataret, tempestate obrutus interiit: cuius cum cadaver exanime ad litus, in quo Hero de turre expectare solebat, esset adpulsum, puella se praecipitavit in mare et ita vitam finivit.
4 unde elegit locum periculosiorem, quem pro omni poneret pelago.
5 sane secundum artem 'haec ostrea' et 'hae ostreae' dicimus: nullum enim habet latinitas nomen animalis, quod neutri sit generis, sicut graece τὸ κῆτος καὶ τὰ κήτη, licet et Horatius dixerit "ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini" et Iuvenalis "grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet": quos tamen possumus graece locutos accipere; ita enim dicunt τὸ ὄστρεον καὶ τὰ ὄστρεα.
6 'ostriferi' autem, quod ibi pluri mum ostreorum sit.
7 'fauces' vero angustiae.
Servius HOME

bav1646.55 bnf7962.2 med221.49 tbl2782.1r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik