Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 205
1 | haedorumque dies servandi aurigae signum est haud longe a septentrione, cuius pedem cum cornu tauri una stella coniungit: quem aurigam pater Mercurius inter sidera locavit. |
2 | hic in manu sinistra fert haedos, in umeris capram Amaltheam, quae aluisse dicitur Iovem, haedorum matrem, quos quidam Iovis conlacta neos dicunt. |
3 | sane nonnulli hunc aurigam Myrtilum, quem Pelops oc cidit, accipiunt; vel certe Erichthonium, qui natus est ex semine Vul cani, quod, dum stuprum Minervae inferre conatur, fudit in terram. |
4 | hoc quoque signum tam ortu, quam occasu suo efficit tempestates. |
5 | bene autem ait 'dies', quia et magnitudine sui multis diebus oritur, et tempestas aut praecedit signum aut sequitur aut cum eo est. |
6 | sane sciendum omnes astrologos pro ratione climatum dissentire in ortu siderum: sed ipsa dissensio ultra septem dies non procedit; septem enim etiam ipsa sunt climata. |
7 | hinc est quod solem ad unumquodque signum alii xu. |
8 | K#1123. die dicunt venire, alii xiv. |
9 | , alii infra usque ad viii. |
10 | : nec quisquam procedit ulterius. |
11 | lucidus angvis tres sunt angues in caelo: unus qui in septentrione est, alter ophiuchi, tertius australis, in quo sunt crater et corvus, de quo nunc proprie ait 'anguis': nam ὕδρα dicitur graece. |
12 | et scimus angues esse aquarum, terrarum serpentes. |
13 | haec autem signa generaliter posuit: non enim haec tria tantum, sed omnia praecipit observanda. |