monumenta.ch > Servius > 198
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 197 <<<     >>> Ad v. 199

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 198

1 ni vis humana possibilitas: Sallustius "sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est": aut certe multitudo.
2 tamen verius est, ut 'vis' quasi violentia sit in rebus, quae contra naturam vertuntur in melius: sic enim Donatus sensit, dicens: nisi violentia fiat naturae, omnia in deterius cadunt.
3 et hoc est, quod ait "labor omnia vicit inprobus".
Servius HOME

bav1646.54 bnf7962.2 med221.49 tbl2782.1r