monumenta.ch > Servius > 193
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 192 <<<     >>> Ad v. 194

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 193

1 semina vidi eqvidem multos medicare s. incipit dicere de medicandis leguminibus, quemadmodum et maiora fiant et modico igne solvantur.
2 bene autem ait 'equidem', quod multi pro 'ego' accipiunt, id est 'ego quidem', ut a praeiudicio inchoaret.
3 nam hoc dicit: equidem haec vidi fieri, sed sic quoque legumina degenerant, nisi singulis quibusque annis hoc fiat; inde enim est 'sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri'.
4 'medicare' antique: nam maiores 'medico' et 'medicor' dicebant, ut 'populo' et 'populor', quae verba modo ab utraque significatione tantum passivae sunt declinationis.
5 sed ut 'medicare' diceret pro 'medicari', metri necessitas fecit.
6 sane 'medicor' accusativum regit, ut 'medicor illam rem', 'medeor' vero 'illi rei' dicimus: nam 'medeor illam rem' figuratum est.
7 'serentes' aut saturos, aut serere volentes, ut "et terruit auster euntes": vel 'serentes' serere incipientes.
Servius HOME

bav1646.54 bnf7962.2 med221.49 tbl2782.1r