monumenta.ch > Servius > 189
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 188 <<<     >>> Ad v. 190

Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 1, Ad v. 189

1 superant abundant. ('si' hoc loco pro dubitativa) posita est, ut est "infesto fulmine Morti, si mereor, demitte", quia alibi confirmativam posuit, (ut "vestro) si munere tellus" et "si nona diem mortalibus almum".
2 pariter similiter.
3 antique dixit, ut Plautus in Aulularia "pariter moratus, ut pater avusque eius fuit", hoc est ὁμοίως.
Servius HOME

bav1646.54 bnf7962.2 med221.49 tbl2782.1r